Evangelium Secundum Lucam*

Caput 7: Versus 5

Gentem nostram.Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia,prope timentes eum salutare ipsius.Qui naturali lege recte utitur, ut bona quae novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur:Quidam enim ex his de longe veneruntMarc. 8..
(* Traductions européennes)